- CORNELIA
- I.CORNELIACinnae filia, Iulii Caesaris uxor, ex illo Iuliae Pompeii uxoris mater. Huic Caesar ipse parentavit, fratre eius Cinnâ ab exilio revocatô. item, Vestalis, ex Cossorum familia, in Laeliae locum, surrogata, sub Nerone. Tacit. l. 15. Annal. c.22.II.CORNELIAUrbs Sueviae libera, ad Nicrum, inter Hallam et Heidelbergam media 5. leuc. a Spira 6. in Ortum proxima Helprunnae; vulgo Wimpfen.III.CORNELIAmatrona nobilissima, eademque eloquentissima, Sempronii Gracchi uxor et Tiberii et Caii Gracchorum mater, et maioris Africani filia. A'Val. Maximo, l. 4. c. 4. ex. 1. laudatur, quod matronae cuidam Campanae, ornamenta sua pulcherrima ostentanti, non aurum, non gemmas, non denique vestes opposuerit, sed liberos, qui maxima sunt matronarum ornamenta. Iuvenal. Sat. 6. v. 167.Malo Venusinam, quam te Cornelia materGracchorum, si cum magnis virtutibus affersGrande supercilium, et numeras in dote triumphos.Tolle tuum precor Annibalem, victumque SyphacemE castris et cum totâ Carthagine migra.Epistolas eius Cicero laudat, in Bruto c. 58. Quintilian. l. 1. c. 1. fuit et Coronelia alia P. Sestii uxor. Cicer. l. 5. Fam. Epist. Plura vide in Francisci Nannii libello peculiari, de claris Corneliis Romae. Nic. Lloydius.IV.CORNELIAomnium Romanarum gentium maxima et summis honoribus gestis nobilissima, cognomina tulit Cossus, Maluginensis, Scipio, Asina, Arvina, Nasica, Rutilus, Lentulus, Caudinus, Rufinus, Dolabella, Sulla, Cinna, Lupus, Africanus, Asiaticus, Calvus, Cethegus, Serapio, corculum, Hispallus, Aemilianus, Felix, Maximus, Blasio, Scapula, Merenda, Barbatus, Clodianus, Augur, Getulicus, Isauricus, Magnus, Sura, Merula, Fronto, Numantinus, Spinther, Salutio, Sisenna, Mammula, Mamercus, Scaurus et Marcellinus. Hanc vero gentem inter patricias L. Tarquinii Superbi saltem fuisse ex eo liquet, quod Cornelii cuiusdam sacerdotis, sub Rege Ser. Tullio. apud Dionysium mentio est. Haec una gens omnes reliquas Romanas omniu bonorum multitudine superavit.V.CORNELIAvulgo Imola, urbs Aemiliae. Vide Forum Cornelii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.